![]() Vitam quae faciant beatiorem, Iucundissime Martialis, haec sunt: Res non parta labore, sed relicta; Non ingratus ager, focus perennis; Lis numquam, toga rara, mens quieta; Vires ingenuae, salubre corpus; Prudens simplicitas, pares amici; Convictus facilis, sine arte mensa; Nox non ebria, sed soluta curis; Non tristis torus, et tamen pudicus; Somnus, qui faciat breves tenebras: Quod sis, esse velis nihilque malis; Summum nec metuas diem nec optes. Marcus Valerius Martialis; Epigrammata 10,47 |
Bound With Silver Threads by Snakequeen-in-Norway reviews
Left Unsaid by clumsy.carrie reviews
Sanity by AdFinemAdInfinitum reviews