MIRABILIS: CARMEN ALADINI IASMINAEQUE

A Iuveni Scriptore

Summārium: Mihi placet linguās discere. Loquī anglicē, hispānicē, gallicē, italicē, et latīnē possum, et studium meum est carmina trānsferre. Est semper prōvocātiō quia carminum textōs nōn litterātē trānsferō. Tentō semper scrībere trānslātiōnem quae sēnsum textī prīncipālis quam fidēliter exprimat et simul rhythmum melosque carminis accomodet. Hoc est trānslātiō complēta prīma mea in linguam latīnam. Carmen est multum nōtum, speciāliter ab admīrātoribus Aladini Disneii. Spērō ut vōbis placeat.

MIRABILIS
Carmen dē filmō Disneiō "Aladinus"
Textus Anglicus ā Timotiō Rice
Cantus ā Alanō Mencenō
Textus Latīnus ā Gregoriō Bontragere

ALADINUS
Mondum splendidum sīc
Tibi mōnstrāre possum.
Pārē, pulchra, cupiditātī
Cordis tuī ergō.

Possum auferre tē
Ad mīrācula mondī.
In tapēte volantī
Nōs vehimur magicē.

Mīrābilis
Est mondus dē conspectū hōc.
Nam numquam vetātur,
Nec dīcitur
Id omne esse somnium.

IASMINA
Mīrābilis
Est locus hic quem nōn nōvī.
Sed hīc clarissimē
Videō mē
In mondō tōtō novō esse iam
ALADINUS: (In mondō tōtō novō esse iam

Incrēdibile fit.
Prōlābor et subvolō.
Orbs stēllārum omnīnō.
Dēscrīptiōnem ēlūdit

Mīrābilia, ALADINUS: (Oculōs aperī)
Videnda centum mīlia sunt.
ALADINUS: (Sōlum fiet multum melius)
Cum gemmīs hīs caelī,
Procul vēnī.
Redīre numquam possum nec volō.

ALADINUS
Mīrābilem
IASMINA: (Sēnsus arrigit mē)
Extrēmum mondum petimus
IASMINA: (Quōque punctō mīrandō.)

AMBO
Stēllās affectābō
Quōvīs locō.
Inter nōs partiāmus caelum sīc.

ALADINUS: Mīrābilis!
IASMINA: Mīrābilis!
ALADINUS: Erimus hīc
IASMINA: Erimus hīc.
ALADINUS: Est līberāns,
IASMINA: Est concitāns
AMBO: Prō tē et mē.